RECOCTI Senes

RECOCTI Senes
RECOCTI Senes
dicebantur Latinis, qui alias passi et retorridi. Graecis ἑφθοὶ et πέπειροι. Coctum enim iidem pro maturo dixêre: unde coctae ficus et coctae uvae, pro maturis; et coqui, pro maturescere, apud Virgilium, l. 2. Georg. v. 522.
——— in apricis coquitur vindemia saxis.
Ita ergo et cocti senes, quos aevi maturos idem alibi vocat. Similiter πέπειρα γραῖα, apud Hesychium; Latini recoctam anum et retorridam dicerent. Horatius, Serm. l. 2. Sat. 5. v. 55.
——— plerumque recoctus
Scriba ex Quinqueviro etc.
Istiusmodi seni opponunt Graeci τὸν ὠμογέροντα, cuius adhuc viridis senectus, et nondum penitus cocta. Quia vero eiuscemodi homines, qui lognô tempore vixerunt, et qui multâ aetate cocti sunt, plerumque experientiâ et usu rerum valent; hinc factum, ut recoctos et retorridos pro exercitatis et multô rerum usu tritis usurparent. Sic ad verba Horatii modo citata Helenius Acro, Recocti, inquit, dicuntur Scribae, qui saepius cum Proconsulibus ad privincias missi exercitatiores facti sunt usu ipsô et frequentia etc. Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Seu. c. 59. Vide quoque infra in voce Retorridae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”